ostendantur acuuntur, quomodo et coniunctio "si" uel "ne", cum
preponuntur aduerbio "quando" - "siquando", "nequando" -: nam
"aliquando", quia similis uidetur esse "aliquanto", acuit antepenultimam);
uel deriuatiua sunt, ut "peragro, peregre", "punio, impune",
"abundo, abunde", "rito, rites, rite". 21 Nomina quoque pro
aduerbiis ponuntur: "sublime", "facile", qui accusatiui uidentur,
"forte", "sponte", "mane", qui ablatiui; sunt etiam composita, ut
supra dicta "exinde", "perinde", "impure", "utpote". 22 In e productam
primitiua non inueni, sed deriuatiua a nominibus secunde
declinationis, quorum datiuus, in o desinens, in e longam uertitur,
ut "claro, clare", "optimo, optime", "affabro, affabre", "sano,
sane", "fero, fere"; a "ualido", "ualde" pro "ualide". 23 Excipiuntur
"bene", "male", a "bono" et "malo", que breuiantur. 24 In multis
tamen ipsi datiui pro aduerbiis accipiuntur, ut "falso", "consulto",
postremo", "necessario" quoque (dicitur etiam "necesse", sed
"necesse" eget uerbo substantiuo). 25 Ex eadem declinatione
neutra pro aduerbiis accipiuntur, ut "multum", "nimium", "uerum"
et "uero", "primum" et "primo" (et "prime", unde "adprime").
|
|