animi ad fidelitatem nostram fortius roborantur.
Haec igitur laetabundae nostrae
Serenitatis Xenia fidelitas vestra gaudenter accipiat,
indubitanter expectans, quod,
qui dedit nobis hactenus, feliciter currere per
summum victoriae spatium, in proximo bravium
gratiose largietur.
Cap. XLI.
Officialibus suis, quomodo expugnatus fuit ante
Parmam, et ut non credant rumoribus.
Etsi volatilis famae proprietas, quae solet
in prosperis vera loquacitatis argumenta
minuere, et in adversitatis turbine
sumptis viribus eundo fictilibus, praeter veritatis
judicia, suae probationis fimbrias dilatare.
Nuper de nostris processibus diversis
forsan discussa relatibus, vestris auditibus
aliquid praesentarit, ne tamen aliter,
quam rerum ordo se habeat, adversariorum nostrorum
adulteris fulta mendaciis, sinistri casus
quicquam vel enorme de nobis praecurrens
adduxerit: Ecce nudam veritatis indaginem
eorum, quae nobis noviter contigerunt
tenore praesentium vobis amicabiliter
referamus. Pridem siquidem dum Parmensium
|
|