"misereo, miseres"); excipitur "hias, hisco". 5 Et omnia inchoatiua
sunt tercie coniugationis et neutri generis, et carent preteritis
perfectis et his que ab his nascuntur. 6 Inueniuntur tamen huius
forme uerba que non sunt inchoatiua, ut "disco", "posco", "glisco",
"quiesco", "compesco". 7 Meditatiua sunt que desinunt in urio , et
significant meditationem, ut "lecturio" = "legere meditor"; et solent
fieri a participiis uel supinis, assumpto rio , ut "esus uel esu,
esurio", "amatu, amaturio", "partu, parturio"; et sunt quarte
coniugationis et neutra et carent preteritis perfectis et his que ab
his fiunt, nisi antique. 8 Frequentatiua sunt que frequentiam sui
uerbi significant, ut "scripto" = "frequenter scribo", et desinunt in
to , uel so , uel xo , et sunt plerumque actiua; et prime sunt coniugationis
et plerumque deriuantur a supinis, u in o , ut "dictu,
dicto", "domitu, domito", "nexu, nexo"; si autem sint a prima
coniugatione habente a penultimam, mutant eam quoque in i
correptam, ut "rogatu, rogito". 9 Plerumque a supinis ideo
diximus deriuari, quia in gis terminantia secundam personam
|
|