et vocabula sua, quemadmodum in Chartulis
exinde factis et testibus roboratis reperiuntur.
Post mortem vero supradicti Sancti Widonis
Abbatis cum quidam ex Fratribus Monasterii
Piscarensis, sicut supra legitur, accessissent
ad Henricum Imperatorem, pro Domno Dominico
Abbate sibi substituendo per illos, et
praecipue per fratrem suum carnalem Domnum
Guimarium religiosum Monachum cum supradictis
Fratribus praedictae electionis legatione
functum, ab eodem magnifico Imperatore
Adelbertus Casauriensis religiosissimae vitae Monachus,
qui ut supra retulimus, Sanctae Trinitatis
Ecclesiam in Comitatu Valvensi, in
vocabulo Placentro, construxerat, et eam in
obedientiam Monasterii Piscariensis addixerat,
privilegium impetravit de praedicto loco, in
quo eadem Ecclesia posita est, qui Finianus
dicitur, ut patet in privilegio Henrici Imperatoris
sic descripto.
PRAECEPTUM
Henriri Imperatoris de libertate et rebus
Monasterii Casauriensis.
“ In nomine Sanctae et Individuae Trinitatis,
Henricus divina favente clementia
Romanorum Imperator Augustus: Si servorum
Dei petitionibus assensum praebuerimus,
ad spem Divinae remunerationis nobis
profuturum esse non diffidimus. Quapropter
omnium Christi nostrique Fidelium tam
futurorum, quam praesentium noverit industria,
qualiter nos pro amore Divino animaeque
nostrae remedio, tam ob petitionem
venerabilis Adelberti Monachi, quam et
germani sui Guimarii, de Ecclesia Sanctae
Trinitatis, et Sancti Quirici Martyris, in
vocabulo Placentro, in Comitatu Balbense,
ubi Finianus dicitur: Concedimus eis ad
habendum et possidendum ipsum praedictum
locum, tam ipsis, quam et Abbati ipsorum.
Ut nullus Dux, Marchio, Episcopus,
Comes, aut Vicecomes, aut magna parvaque
persona aliquam molestiam seu invasionem
facere praesumat. Insuper concedimus
eis praedictum locum Fimianus cum
introitu et exitu suo, quod est a capite,
sine Serra de Barbarano, pede sine ipso Rigo
de Placentri, de uno lato sine ipso valle
de Suge, ex alio latere Serra de Corviano,
cum ipsa Furca cum omni pertinentia
sua: et sunt in supradictis istis modiorum
de terra quatuorcenti, et si amplius inventum
fuerit, ad ipsam jam. dictam Ecclesiam
pertineat, cum terris, vineis, aquis, aquarumque
decursibus, piscationibus, molendinis,
cultis et incultis, omnia et in omnibus,
et quidquid de praedicti Monasterii
possessionibus Fiscus noster sperare potuerit
ipsi pro aeternae remunerationis praemio concedimus.
Et ut nullus mallaturam persolvat
Advocato ejus, et cetera ut in superioribus
Privilegiis.
Signum Domni Henrici Secundi Romanorum
invictissimi Imperatoris Augusti.
Henricus Cancellarius vice Herimanni
Archicancellarii recognovi.
Data Calendas Januarii, anno Dominicae
Incarnationis millesimo quadragesimo septimo
Indictione decima quinta; Anno autem
Domini Henrici Tertii ordinationis ejus
|
|