Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 204


SED CONTRA est quod dicitur in littera: «Missus est Gabriel Angelus».
Praeterea, ut probat Dionysius, Angeli sunt medii inter Deum
et nos. Sed ab uno extremo in aliud devenitur per medium. Ergo ea quae beatae
Virgini divinitus nuntianda erant, per Angelum nuntiari decuit.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod Angelus nuntians fuerit de supremis ordinibus. Dicit
enim Gregorius in homil. de centum ovibus: «Summum
nuntium mitti decuit, qui summum omnium nuntiaret». Sed illi qui sunt in ordine
Seraphim, sunt summi inter Angelos. Ideo per aliquem eorum annuntiatio
facta est.
2. Praeterea, Hieronymus dicit, quod ista est quaestio inferiorum Angelorum
mysterium Incarnationis non plene cognoscentium, quae ponitur Isai. 63, 1:
«Quis est iste qui venit de Edom?». Sed non potuit nuntiari mysterium
Incarnationis nisi per illos quibus plene revelatum est. Ergo annuntiatio per
aliquem de supremis Angelis facta est.
SED CONTRA est quod Ecclesia cantat: «Gabrielem
Archangelus scimus divinitus te esse affatum». Ordo autem Archangelorum est
penultimus caelestis hierarchiae, ut patet ex Gregorio, et ex Dionysio. Ergo
Angelus nuntians non fuit de supremis ordinibus.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum, ad primum quaesitum, quod annuntiatio per Angelum
facta est: cuius ratio multipliciter accipi potest. Primo, quia ut dicit
Hieronymus, Angelis est cognata virginitas; unde decuit ut ad Virginem nuntiandam
Angelus mitteretur. Secundo, quia perditio humana initium sumpsit ex
hoc quod diabolus mulierem allocutus est; unde dicit Beda:
«Congruum apparet ad humanae naturae reparationis exordium ut Angelus
Virginem alloqueretur». Tertio, quia ille annuntiabatur qui est Rex hominum et
Angelorum; et eius nativitas sicut in salutem hominum fuit, ita et in reparationem
ruinae angelicae; et ideo decuit ut tam homines quam Angeli huic mysterio
ministerium exhiberent.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis quando Filius in mentem mittitur,
Angelus in mentem non illabatur; tamen Filio venienti obsequitur praeparans
mentem purgando, illuminando, et perficiendo ad divinae sapientiae susceptionem.
Ita etiam et quando Filius in carnem missus est, Angelus non venit ut carnem
assumeret, sed ut Virginem instrueret, de qua caro assumenda erat.

Torna all'inizio