Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
et Mesopothamiam faciens lustratis radicibus montium
Coridriorum circa Apamiam et Seleuciam atque Babiloniam
.XXV. mil. passuum in alveos divisus duos funditur, quorum
unus, quem Meridiensem vocant, Seleuciam atque Mesenem
alluit, alter autem in septentrionem versus campos Caucasi irrigat,
et ubi in unum rediere alveum Tygris dictus est. Hydaspem
nobilissimum flumen recipit atque Coaspem ex Media.
Inde inter Seleuciam et Caldiacos lacus descendit, quos una
secum auget Euleus fluvius, eosque dicunt aliqui Eufratis hostia.
Verum cum hos .LX. mil. passuum ampliavit, vasto effusus
alveo dextra Carnicis oppidi Persicum in mare defertur,
nec uno tantum hostio sed pluribus miscetur eidem. Nam uni
dicitur Arthoc, alteri Susiane, tertio septentionali Barbitase insidet
oppidum. Alii vero dicunt hunc Rubro infundi mari.
TIMACUS fluvius est Mesie, in quem solum aiunt lapidem
quem coticulum appellant reperiri.
TIMAVUS Venetorum fluvius est Concordie atque Tergeste
oppidis proximus. Ex monte quidem grandi per novem ora effusus
amplissimumante alia fontem facit, ex quo uno tandem
exiens alveo in Adriaticum funditur mare in sinu Tergestino.
Fuere tamen qui putavere hunc fluvium apud Antenoridas esse
et ex Euganeo monte fundi, quod falsum est.
THYMBRA fluvius est Troianus in Sangarium flumen
exiens, penes quem templum erat Apollinis, qui et Thymbreus
a flumine denominatus est. Verum alibi dicitur a
thymbra herba, qua locus abundans est. In hoc templo per
insidias a Paride Achilles occisus est.
TIPNIS fluvius est Occensi civitati propinquus.
TIRA fluvius est Macrocennis montibus propinquus, oppidum
eiusdem nominis in ripis habens, non amplius longe a
Seudostomo Hystri hostio .CXXX. mil. passuum.
TYRUS fluvius Lyburnorum est ladre colonie propinquus.
TYRUS fluvius est Armenie. Ego puto quem supra Cyrum
diximus, eo quod proximum Cambysi dicant esse. Sed in Hyrcania
et Scythia illi sunt.
|
|