indubitabiliter credere, et pleno debeatis effectui
mancipare. Scientes, quod nisi congregatio
exercitus, ad cujus accelerationem intendimus,
obstitisset, nos ipsi ad vos, pro eodem
negotio, personaliter venissemus.
Cap. LIX.
Item eidem, super eodem, vel quasi.
Quanquam fides et devotio Pergamensium,
nostrorum fdelium, in conspectu nostri
culminis se claram ostendat; eorum tamen
operam nunquam sine nostris hortamentis
et studiis, erga nostra servitia magnifice recolimus
prodiisse. Cum igitur magistrum Ja. et
R. fideles nostros, pro magnis, arduis et novis
negotiis, ad Communem et consilium Parmense,
et ad vos praecipue duximus destinandos,
fidelitati vestrae praecipiendo mandamus, quatenus
ea, quae praefati nuncii nostri vobis, ex
parte culminis nostri, duxerint exponenda,
ac si nos praesentialiter diceremus, indubitabiliter
credere, et pleno debeatis effectui mancipare;
scientes, quod nullus unquam casus se
nobis obtulit seu offerre poterit in futurum, in
quo, sicut in isto, Celsitudini nostrae servire
ac placere possitis.
Cap. LX.
Item cuidam super eodem, reprehendit eum,
quia negligenter se habuit.
Nuper Papiens. ex parte nostri culminis requisitis,
obtinuissemus ab eis votum nostrum,
|
|