Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo XII

Pag. 129


XII
Deinde. dirigens gressus meos versus Damascum. potentissimam
civitatem. perveni ad unum casale magnum. quod dicitur
Melea. distans a Damasco per duas parvas dietas. et est in
capite montis Galaad et Hermon. ubi incipit Syria Damasci. de qua Syria
dicitur: Caput Syrie Damascus: et ideo ad intelligentiam audiencium sciendum
est. quod plures sunt Syrie in Scriptura sacra assignate: et secundum
veritatem diverse regiones [sunt] et provincie. que Syria nuncupantur.
Tota enim terra. que est a Tygre fluvio usque ad Egiptum. Syria nuncupatur:
pars tamen ejus. que est inter fluvios Eufratem et Tygrim et
protenditur longum ab aquilone usque in austrum. hoc est a monte
Tauro usque ad Mare Rubrum appellatur Mesopotamia Syrie. quasi media
inter quas. et habet gentes multas. ut Parthos et Medos. quibus ab austro
conjungitur Caldea. que est Babilonia. et eidem ab austro adjacet Arabia
usque ad Mare Rubrum. quod in locis illis synus Arabicus dicitur. Prima
tamen pars ejus. sive tocius Mesopotamie. que aquilonem respicit. in qua
est civitas Edissa. que antiquitus Rages nunc Rasc dicitur. specialiter
Mesopotamia Syrie. et est prima Syria.
Ad hanc Mesopotamiam accessit Ysaac. jubente Abraham. patre suo.
ad suscipiendum uxorem de cognacione sua. et accepit Rebeccam.
filiam Bathuelis. filii Melche. uxoris Nachor. fratris Abraham. in uxorem
suam. et adduxit eam in terra Chanaam ad patrem suum. qui habitabat in
Bersabee Juda. ut habetur Genesi. XXiiijº.
In hac Mesopotamia. est civitas Edissa. ubi. tempore Cristi. regnabat
rex Abagarus. devotissimus. qui misit litteras Jhesu Cristo. et similiter
recepit litteras ab ipso. et. postquam Cristus ascendit in celum. misit illuc
beatum Thadeum. qui ipsum sanavit et baptizavit et totam civitatem ad
religionem cristianam convertit.

Torna all'inizio