Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 208


Dum rex Luprandus regnaret in urbe Papia,
Papa prius dictus sua fata tulit Zacharias,
Annis vita decem, bis quoque mense sedet.
Ter senos numerando dies superaddis ad annos,
Erigitur Stephanus Rome presul venerandus,
Cuius et a studiis pax rediviva fuit.
51. De secunda rebellione Agistulfi regis et de secunda victoria Pipini super eum.
Rex Longobardorum Agistulfus post Pipini discessionem, ruptis promissionibus, adversus ecclesiam sevior solito
apparebat. Unde Pipinus iterum cum fortitudine Ytaliam ingreditur; rursusque Agistulfus in Papia obsessus, omnia
corrigere fortioribus promissionibus et pluribus obsidibus coartatur. Insuper ecclesie Ravennam cum quibusdam aliis
urbibus coactus est resignare. Ipse autem Pipinus in Galliam est reversus. Sequenti anno Grecorum regno, sicut
supra taxavimus, decrescente, Francorum autem regno plurimum iam sublimato, legati Constantini augusti de
Grecia cum magnis muneribus ad Pipinum venerunt aput Compendium. Tassilo quoque dux Baguarorum cum suis
principibus tunc regi Pipino fidelitatem et subiectionem exhibuit. Post hec etiam Saxones gravissimo bello Pipinus
devicit et tributarios fecit. Non multo post Guaifarium magnum Aquitanie ducem prelio pressit et obsides dare coegit. Iterum dux Guaifarius ab Aquitania, Thassilo etiam dux a Baguaria incipiunt rebellare. Pippinus post
diversa prelia Guaifarium interfecit. Thassilonem quoque sufficienter oppressum subiugavit. Deinde
Turonis infirmatur Pipinus, et Parisius deportatus, anno 14. a die qua in regem unctus est, anno vero ex quo post
patrem suum acceperat principatum 24. diem obiit, relinquens duos filios, Karolum et Karlomannum.
Cetera versifice pagina nostra refert.
Item de eodem versifice narramus.
Dum putat Astulfi scelus evasisse senatus,
Rex Lombardorum mox ad graviora paratur,
Nullaque iam requies eius ab arte datur.
Papa sub Astulfo queritur tormenta moveri,
Vita petit cleri Pipini more tueri:
Si modo tardus erit, Roma repressa perit.
Alpibus evectus celeri Pipinus yhatu,
Milite congreditur; Astulfus marte fugatus,
Urbe sua clausus, querere pacta datur.
Iurat, et obsidibus sua questio tota ligatur,
Ammodo si papa Lombarda peste gravatur,
Auferat obsidibus regia pena caput.
Pace reformata, Petro datur hostia grata,
Francia Bracata loca visitat illa beata,
Et redit in patriam, pace manente rata.
52. De exaltatione Desiderii regis Lombardorum et de Rachisio adversario eius.
Astulfi regis dum vita die breviatur,
Rachisius frater monachus regnare paratur,
Cui Desiderii pars inimica fuit.
Divisis populis, et regibus hiis tribulatis,
Arma premunt armis, et pluribus inde necatis,
Oppositis cuneis pugnat uterque satis.
Nunc Desiderio Stephanus dat papa favorem,
Iurat et ille sibi, non ledere prorsus honorem,
Quem super Italicos papa tenere solet.
Rachisius cedit monachus, pars altera sedit,
Gens Ligurum Desiderio reverenter hobedit,
Nam sibi subsidii tempora papa dedit.

Torna all'inizio