Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 182

Tomus I


ad praesentiam nostram frater S. a venerabili
patre Patriarcha Antiocheno, dilecto amico
nostro, praesentium baiulus literarum accessit,
ipsum tamen infeste videre nequivimus, qui
mittentem adfectione quadam diligimus singulari.
Verum etiam tunc temporis cordis nostri
nervum pertigerat rumor infestus, et subitae
nuncius tempestatis, qui Gohesminorum
pestem ab originalibus sedibus Tartarea
peste depulsam, velut molem ingentem,
per abrupta montium declivium fulminis
ictibus devolutam, in sanctam civitatem irruisse
crudeliter nunciavit, quae forte desolationis
suae tempore habitatore continuo, solito
de censore catervatim undique concurrentibus
populis colebatur, dederatque concursui
famosi tam loci longis retro temporibus
a Christicolis maxime desiderata securitas, et sinistris
auspiciis diebus illis obtenta quarundam
occasione treugarum, quas Soldanus
Damasci, et Nahasar et Soldanus Tracti:
qui prius hostes et adversarii fuerant,
concordiam invicem facientes, ipsam cum
Christianis ea conditione fecerunt, quod tota
regni Hierosolymitani terra, cujus
partem Christiani possederant trans Iordanem,
retentis sibi villis et montanis aliquibus,
a Christianis restituta, Soldanus

Torna all'inizio