Iacobus de Dinanto: Ars Aregandi

Pag 125


(13.) Sciendum quod uti principio nos non possumus, si causam turpem
habebimus; hoc est cum ipsa res animum auditoris a nobis alienat,
aut cum animus auditoris persuasus esse uidetur ab hiis qui ante contradixerunt,
aut cum defessi sunt eos audiendo qui ante dixerunt.
(14.) Notandum quod, si causa turpitudinem habebit, exordiri poterimus:
hiis rationibus hominem non rem, aut rem non hominem spectari
opporteret, non placere nobis ipsis que facta dicantur ab aduersariis et
esse indigna et nefaria. Deinde, cum diu rem auxerimus, nichil simile a
nobis ostendemus factum, aut aliquorum iudicium de simili causa aut de
maiori aut de minori proferemus. Deinde ad nostram causam pedetentim
accedemus et similitudinem conferemus. Item, si negabimus nos de aduersariis
aut de aliqua re dicturos, et tamen dicemus interiectione uerborum.
(15.) Notandum quod, si dicta partis aduerse fidem fecerint contra
partem nostram, si uolumus exordiri, insinuabimus ad causam nostram
de eo quod aduersarii firmissimum adiumentum sibi putauerint, de illo
primo pollicebimur nos dicturos, aut ab aduersariis dicta exordiemur,
et ab eo maxime quod ille nuperrime dixit, aut dubitatione utemur
quid potissimum dicamus, aut cui loco primo respondeamus cum adfirmatione.
/*
(16.) Sciendum quod, si auditores erunt defessi per eos qui antea contra
nos dixerunt, debemus exordiri ab aliqua re que risum mouere possit,
uel apollogo uel fabula uel uerisimili immutatione, deprauatione,
inuersione ab ambiguo, suspitione, irrisione, stulticia, exurpatione,
collectione, litterarum mutatione, preterea exspectatione, similitudine,
nouitate, istoria, uersu aut aliter interpellatione aut arrisione. Et si promiserimus
aliter, ut parati fuerimus, nos dicturos esse, nos non eodem
modo, ut cuncti soleant, uerba facturos, quod alii soleat, quod nos
facturi sumus, [quod] breuiter exponemus.
(17.) Tria sunt que debent seruari in exordio, et nomine exordii intelligitur
principium et insinuatio. Primum est ut leuis sit sermo; secundo

Torna all'inizio