Brunus Leonardus Aretinus: Epistola Flavio Blondo Foroliviensi (VI 10)

Pag 216


LEONARDUS FLAVIO FOROLIVIENSI S.
QUAERIT AN VULGUS ET LITERATI EODEM MODO PER TERENTII
TULLIIQUE TEMPORA ROMAE LOCUTI SINT.
(1) Ne forsan tu aliter accipias quam ego, vel ego quam tu,
placet ante omnia constituere quid nobis in controversiam venit.
(2) Quaestio nostra in eo consistit, quod tu apud veteres unum eumdemque
fuisse sermonem omnium putas, nec alium vulgarem, alium
litteratum. Ego autem, ut nunc est, sic etiam tunc distinctam fuisse
vulgarem linguam a litterata existimo. (3) Pressius quoque, si placet,
ita circumscribamus, ut certo tempore locoque diffiniantur. Nam qui
apud veteres dicit nec tempus nec locum satis certum designat.
(4) Sit igitur quaestio utrum Romae per Terentii poetae et M. Tullii
tempora vulgus ita loquebatur ut loquuntur hi quos nunc latine litterateque
loqui dicimus, vel alius fuerit vulgi sermo, alius litteratorum.
(5) Tua quidem prima ac potissima ratio est quod oratores in
senatu iudiciisque et concionibus latine orabant, quod non fecissent
nisi a cunctis intelligerentur. (6) Praeterea Terentii Plautique comoediae
recitabantur ad populum ea ipsa lingua qua scriptae sunt, idque
signum esse ais quod eodem modo vulgus loquebatur. Quomodo
enim delectarent nisi intelligerentur? (7) Hae tibi firmissimae probationes
videntur ac certissima argumenta opinionis tuae. Ego autem
non maiora ista puto quam nunc sint Evangelia Missarumque solemnia
latine ac litterate in audientium turba pronunciari. (8) Intelligunt
enim homines, licet inlitterati sint, nec tamen ipsi ita loquuntur
nec illo modo loqui scirent, licet intelligant, propterea quod
longe facilius est intelligere alienum sermonem quam proferre.
(9) Discutiamus igitur, si placet, argumenta tua, et quid valeant
videamus. Neque enim signis et opinionibus tam assentiri decet quam
necessariis rationibus; nam opinio et existimatio saepissime fallitur.
(10) Duo quidem argumenta per te inducuntur, unum oratorum,
alterum poetarum. Videamus ergo utrunque.
(11) Primum igitur oratores quod in senatu iudiciisque latine
litterateque loquerentur, nichil opinionem tuam adiuvat. Erat enim
in senatu et iudiciis ad homines litteratos oratoris sermo. Itaque

Torna all'inizio