Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 330


venatus fuerit aliquod pro suo cibo et illud in aliquid locum
portauerit ad comedendum, et exurgentes, rex et ego et
plures alij potentes de nostro exercitu, eamus aduersus
eum quasi querentes eius esce residua; et cum securum
se reddiderit de nobis, exurgam super ipsum et fodam
oculos eius; deinde quilibet nostrum, cum non poterit se
defendere, exurgat aduersus eum et quod potest agat. Mori
autem vnum vel duos ex nobis non debet illud grauare;
liberabimus enim omnes amicos nostros ab omni tribulatione.
Feceruntque ita.
Et factum est quadam vice cum venatus fuisset lupus
aliquod pro suo cibo et ipsum in quoddam excelsum
saxum portasset, congregauit rex ad se cattorum sui exercitus
bellicosos et iuerunt post eum. Et cum peruenissent
ad ipsum, exurgens super ipsum, cattus consiliarius regis
fodit eius oculos, et accedens rex detruncauit eius caudam
dentibus; deinde vero singuli eorum super exurgentes,
ipsum ad mortem vulnerauerunt.
Porro induxi tibi hanc parabolam, mi vxor, vt consideres,
quoniam non est nobis nostra potentia sufficiens
sine aliquo potenti socio et legali, quare querimus hanc
auem nobis in socium. Et audiens hoc, vxor in animo suo
gauisa est, et placuit sibi quod de marito suo audiuerat.
Surrexerunt itaque vir et mulier et altera auis socia ipsarum
et venientes ad illum locum aptauerunt sibi nidum
suum; altera quoque auis edidit sibi nidum circa nidum
eorum. Viuebant autem ibi affluenter ex habundantia aquarum,
herbarum et piscium, diligentes se inuicem, et sibi
fedus fidelitatis contraxerunt. Erat autem dilectio, que versabatur
inter auem et mulierem ad auem extraneam, fidelior
quam extranee auis ad socium et sociam. In processu vero
temporis ex[s]ic[c]ato vno illorum riuorum defecit piscamen.
Et videns hoc auis Mosan, socia mulieris, meditata est in

Torna all'inizio