Petrus Damiani: Epistulae

Pag 205


ligni tabula nudus, sola contentus interula cubitabat. Aecclesiam porro
deputabat hospicium, solitudinis autem cellulam habitaculum decernebat.
Inconditi siquidem mores populi et indisciplinatae cervices leve iugum
Domini nequaquam sibi paciebantur imponi, sed muneribus terrenis
intenti non ex ore pontificis verbum, sed tamquam de manibus praesidis
commodum inhiabant. Haec enim regio quo magis invenitur aliena divitiis,
eo copiosius exuberat vitiis. Ab egendo siquidem denominari videtur
Egubium, velut egens bono. Ideoque me vim ingerente coactus aecclesiam,
quam dimiserat, voto retinebat officio, in heremo tamen perseverantius
habitabat.
Quandocumque impetrare poterat, ut huiusmodi panis in heremo fieret,
edebat panem, non fratrum, non denique puerorum, sed eum qui vel
ex puro fieret ordeo, vel ex cantabro potius, quod proiciendum canibus de
puerorum panibus remansisset. Et licet praeter celebriores dies hoc esset
cottidie pane contentus, mensuram tamen attentius aequatis lancibus
appendebat. Unde mihi quandoque conquestus est, quia si sibi mensura
concederet, hunc eundem panem prurienti gulae largius indulgeret. Tanta
quippe iuvenculum hominem castigabat inedia, ut undecumque solatium
alimenti perciperet, vacuo ventre stomachus non curaret. Aliquando vero
etiam diebus dominicis pulmentum nesciens, pomis tantum et pane cum
aqua vivebat. Ferreo circa pectus circulo iugiter cingebatur, quem tamen
circulum sub ilia dimersum, dum coram fratribus nudaretur, diligentius
occultabat. Numquam scilicet capitulo confessor intererat, in quo non
acciperet disciplinam, et tunc festivius exultabat, si non ab uno tantum, sed
a duobus flagellari fratribus iuberetur. Sepe paenitentiam centum suscipiebat
annorum, quam scilicet per viginti dies allisione scoparum caeterisque
paenitentiae remediis persolvebat. Psalterium cotidie, cum duo non posset,
unum saltim non neglegebat implere. Quod nimirum, cum esset in
cellula constitutus, armata scopis utraque manu totum cum disciplina continuare
consueverat.

Torna all'inizio