Alexander Telesinus: De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135)

Pag 27


8
Arcessens itaque Ammiratum nomine Johannem, virum scilicet
in rebus bellicis prudentissimum atque strenuissimum, precepit
ut, quantocius pergens, cunctos iussu eius sollicitaret
quatinus ad obsidendum Amalfiam accelerarent rebellem. Qui
fretum pertransiens Farum, dum universos calabrorum apulorumque
bellatores summovere intenderent, interim Georgius
Maximus Ammiratus, vir quidem Regis fidissimus atque in
negotiis secularibus exercitatissimus, mare, iussu eiusdem
Regis, sollicitus secus Amalfiam circumgirando
observare studet, si forte amalfitanorum aliquos pelagus peragrantes
capere posset; et ne forte quilibet alii undecumque per
equora accedentes, eis opitula<tu>ri succurrerent.
9
Qui dum sic marinas excubaret semitas, contigit ut oppidulum
amalfitanorum quoddam, quod Guallum nominatur,
videlicet infra mare positum, violenti capere manu. Deinde
oppidum aliud, quod Capris dicitur, similiter infra mare situm,
navigiis eius circumdatum, sine dilatione strage facta multorum,
aggreditur. In quibus quidem regiis dispositis excubiis, mox
Tramuntum, Amalfie oppidum, obsessurus vadit. Quod jam
prefatus Johannes, regio quem acciverat obsidente exercitu,
immaniter costringebat.
10
Contra quos Johannes cognomento Sclavus, qui castro eidem
preerat, omni studio omnibusque viribus eis contrastare satagebat.

Torna all'inizio