IN SECUNDUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 44
DIVISIO TEXTUS
Determinato de peccato quantum ad actum peccati, hic determinat de potentia
peccandi; et dividitur in partes duas: in prima determinat de potentia peccandi;
in secunda continuat se ad sequentem librum, ibi: «Iam nunc his intelligendis
atque pertractandis quae ad Verbi incarnati mysterium pertinent, integra mentis
consideratione intendamus». Prima dividitur in duas: in prima inquirit,
utrum potentia peccandi sit a Deo; in secunda determinat de obedientia quae
debetur eis qui potentiam praelationis a Deo habent, ibi: «Hic oritur quaestio
non transilienda silentio». Circa primum tria facit: primo movet quaestionem;
secundo narrat opinionem quorumdam, ibi: «Putant quidam potentiam recte
agendi nobis esse a Deo, potentiam vero peccandi non a Deo, sed a nobis, vel a
diabolo esse»; tertio determinat veritatem, ibi: «Sed pluribus sanctorum testimoniis
indubitanter monstratur quod potestas mali a Deo est».
«Hic oritur quaestio non transilienda silentio». Hic inquirit de obedientia debita
his qui a Deo potestatem habent: et primo movet quaestionem; secundo solvit,
ibi: «Sed sciendum est, Apostolum ibi loqui de saeculari potestate».
«Iam nunc his intelligendis atque pertractandis quae ad Verbi incarnati mysterium
pertinent, integra mentis consideratione intendamus». Hic continuat se ad
sequentia; et primo ponit continuationem; secundo assignat ordinem, ibi:
«Hic est rationis ordo» etc.
|
|