III. Monitio generalis 
Monemus principes, comites, barones, maiores atque minores, archiepiscopos, episcopos, abbates, cunctos denique qui subditos habent cives,  
burgenses, rusticos, sive cuiuscumque professionis homines, eos humane tractare, misericordiam adhibere, maxime cum debitum adiutorium conveniens  
et moderatum valent ab ipsis quos habent subditos, postulare.  
Gratum enim deo faciunt, et nobis maximum gaudium, cuius potestati  
atque regimini divina dispositio, tam prelatos subdidit quam subiectos. Quod  
si fuerit neglectum, nostram spectabit sollicitudinem male factum in melius  
reformare. 
IV. De rebus regalibus 
Scire volumus principes nostros, comites, barones universos archiepiscopos, episcopos , abbates, quicumque de regalibus nostris magnum vel  
modicum quid tenet, nullo modo, nullo ingenio, possit ad nostra regalia  
pertinens alienare, vel vendere, vel in totum vel in partem minuere, unde  
iura rerum regalium minuantur, aut subvertantur sive aliquod etiam dampnum patiantur. 
V. De sanctarum reliquiarum venditione 
Sanccimus nemini licere martirum, vel quorucumque sanctorum  
reliquias vendere, vel comparare. Quod si presumptum fuerit, nondum  
pretio numerato nichil ets consecuturus si venditor emptorem voluerit  
convenire. Si autem numeratio facta est, emptori repetitionem non esse,  
fiscum vero vendicare. Nostram spectabit providentiam temeritatem contrahentium cohercere, et ubi decuerit, reliquias cum consilio antistitum  
collocare. 
VI. De confugio ad ecclesiam 
Presente lege sanccimus per loca regni nostri omnia deo propitio  
in perpetuum valitura nullos penitus, cuiuscumque condicionis de sacrosantis  
expelli ecclesiis, aut protrahi confugas, nec pro his venerabiles episcopos,  
aut yconomos exigi, que debentur ab eis qui hoc moliri aut facere  
presumpserit, capitis periculo, 
  |  
  |