Adalbertus Samaritanus: Praecepta dictaminum

Pag 64


emendare debuisset. Sed quoniam vite est termino citius occupatus, ne
hoc onus monasterio remaneret, fraternitati vestre eadem nos scripsisse
recolimus et quia, ut comperimus, in huius rei hactenus correctione
cessatum est, hoc audiens ad vos iterum previdimus scripta dirigere.
Hortamus ergo, ut omni mora omnique excusatione summota ita monasterium
ipsum ab huiusmodi studeatis gravamine relevare, quatenus
nullam in eodem cenobio vestra fraternitas inquietudinem
faciat, ne aliter monasterii quieti prospicere compellamur.
13
L. episcopus omnibus episcopis.
Quam sit necessarium monasteriorum quieti prospicere et de
eorum perpetua securitate tractare, anteactum nos officium, quod in
regimine cenobii exhibuimus, informat, et quia in plurimis monasteriis
multa a presulibus preiudicia atque gravamina monachos pertulisse
cognoscimus, oportet ut nostre fraternitatis provisio de futura quiete
eorum salubri disponat ordinatione, quatenus conversantes in illis in
Dei servitio gratia ipsius suffragante mente libera perseverent. Sed ne
ex ea, que magis emendanda est, consuetudine quisquam monachis
quicquam molestie presumat inferre, necesse est, ut hec, que inferius
enumerare curabimus [ita] studio fraternitatis episcoporum debeant
custodiri, ut ex eis non possit ulterius inferende inquietudinis occasio
reperiri.

Torna all'inizio