Salimbene de Adam: Cronica

Pag 248


anime sue absque ullis opibus. Et tamen simul in pulvere dormient,
et vermes operient eos
.
De Guillielmotto Apulo, qui domino Paulo Traversario in hereditate successit.
Post hec, scilicet post mortem domini Stepháni, venit quidam
Guillielmottus de Apulia cum quadam pedissequa, que prius
Paschetta dicebatur, et imposuit ei nomen Aycam et dicebat
eam uxorem suam esse et domini Pauli Traversarii filiam. Revera
imperator Fridericus acceperat Aicam domini Pauli Traversarii
filiam et miserat eam obsidem in Apuliam. Postmodum vero
iratus imperator contra patrem ipsius puelle fecit eam precipitari
in fornacem ignis ardentis, et sic animam celo dedit. Nam
quidam frater Minor, nobilis homo de Ravenna, frater domini
Segnorelli, qui in Apulia habitabat, nomine Ubaldinus, presens
fuit et eam in confessione audivit. Et erat pulcherrima domina;
nec mirum, quia patrem pulcherrimum habuit. Vide Paulum
Traversarium et vide regem Iohannem, et diiudica, si potes, quis
pulchrior sit eorum.
Ista vero Paschetta, que se domini Pauli filiam esse dicebat
et sibi Aicam nomen imposuerat, turpis erat atque deformis et
ultra modum misera et avara. Nam cum ea locutus fui in civitate
Ravenne, ubi habitabam tunc temporis, quando venit illuc, et
vidi eam cencies. Hec a domina sua mores paternos didicerat
et conditiones civitatis Ravenne. Insuper quidam homo de Ravenna,
quem bene cognovi, ibat frequenter in Apuliam et eam
de supradictis malitiose instruxit, sperans quod ab ea, si sublimaretur,
premium obtineret. Hic dicebatur in vulgari dominus
Hugo de Barci, et fuit notus meus.
Venit itaque Guillielmottus cum uxore sua Ravennam. Et
audientes Ravennates letati sunt et exiverunt obviam eis, ut
cum gaudio susciperent eos. Exivi et ego cum uno fratre socio
usque extra portam Sancti Laurentii et steti super fluminis pontem
expectans et volens videre quidnam vellet hoc esse. Cumque
expectarem, currebat quidam iuvenis, qui dixit michi: «Et quare

Torna all'inizio