Petrus Damiani: Epistulae

Pag 22


quindecim cubitorum exaltabuntur super montes excelsos, orbem
terre non affligent, sed sicut muri equora stabunt. Signum secundi diei:
Omnia equora prosternuntur in imum profundi ita, ut vix queant
humanis obtutibus conspici. Signum tercii diei: Maria omnia redigentur
in antiquum statum, qualiter ab exordio creata fuerunt. Signum quarti
diei: Belue omnes et omnia, quae moventur in aquis marinis, congregabuntur
et levabuntur supra pelagus more contentionis invicem mugientes
et rugientes; nescient homines, quid cantent vel quid cogitent, sed
tantum scit Deus, cui omnia vivunt offitio regendi. Haec quattuor
signa pelagi sunt et tria sequentia aeris et etheris sunt. Signum quinti
diei: Omnia volatilia celi contionabuntur in campis, unumquodque genus
in ordine suo, eedem volucres invicem colloquentes erunt et plorantes,
non gustantes non bibentes adventum iudicis timentes. Signum sexti
diei: Flumina ignea ab occasu solis surgent contra faciem firmamenti
usque ad ortum currentia. Signum septimi diei: Errantia sidera et stationaria
omnia spargent ex se igneas comas, qualiter in cometis apparet et

Torna all'inizio