Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De subiecto theologie

Pag 52


proprie, et est materia intellectualis que dicitur materia
methaphorice. De prima loquitur Philosophus non de secunda,
quia unum et idem genus est materia respectu differentie specifice,
et est forma respectu generis superioris, vel in quantum
est pars diffinitionis, quia partes diffinitionis forme sunt, ut
habetur ex II Phisicorum et ex VII Methaphisice . Subiectum
autem scientie non est materia naturalis sed intellectualis, nisi
in quantum accidit etiam materiam naturalem sub consideratione
intellectus cadere; et sic materia videtur esse subiectum
in libro Fontis vite quem fecit Avicebron. Sed nec etiam de
omni materia naturali habet veritatem dictum Philosophi sed
solum de materia ex qua, que proprie et stricte est materia et
est subiectum transmutationis naturalis. Materia autem circa
quam vel propter quam, que dicitur occasio, que scilicet sonat
in defectum cause, sicut materia optinet minimum locum inter
causas, bene potest esse forma vel agens vel finis. Similiter
etiam materia intellectualis non est materia ex qua fit scientia
proprie loquendo, sicut propositio est ex terminis, sed est materia
circa quam est scientia, tanquam habitus circa obiectum.

Torna all'inizio