Battista Guarino: De ordine docendi ac studendi

Pag 54


Iginium, Solinum, et quem nuper in latinum parens noster convertit
Strabonem videre. Ad hanc rem etiam perutile erit
Ptolemaei picturam habere familiarem, ita ut in omnium locorum
descriptione oculos mentis ad eam figuram applicent, et
quasi praesentes rem ipsam intueri videantur. Aliter enim orbis
descriptio quandam plerumque importat obscuritatem.
11. Perspicuum iam nimirum esse arbitror eum qui in praedictarum
rerum studiis eruditus fuerit ad rhetoricam disciplinam
posse transcendere; ex qua cum dicendi artem fuerit assecutus,
non modo Ciceronis orationes intelliget, verum etiam ex
superiorum rerum varietate et copiosam et ornatam cum arte
coniunctam habebit eloquentiam. Nihil autem rhetorica nova
Ciceronis ad id perdiscendum erit accommodatius, nihil utilius,
ubi omnes oratoris partes sicuti non prolixe ita perfecte
exponuntur; in qua quidem audienda etiam declamare oportebit,
nam omnis praeceptio ad exercitationem debet accommodari.
Postea non difficile erit alios a Cicerone ad oratoris institutionem
compositos libros pernoscere et praecepta in eius orationibus
tamquam in speculo intueri. Similiter et Quintiliani in
ea re excellentissimi opera percurrere. Verum quoniam omnes
Ciceronis libri, qui assidue lectitandi sunt quoniam et utiles et
faciles quosque numquam intermittendos iudicamus, morali
philosophia referti sunt, quae oratori quoque pernecessaria est,
optimum erit ut dialecticorum argumenta et Aristotelis Ethica
perdiscant; ac deinde Platonis volumina, ex cuius fontibus
omnia ille hausisse et ad cuius imitationem se penitus conformasse
videtur, adeo ut quosdam etiam dialogos Platonis more
et ab eo qui in loquendo primas habet partes et a materia ipsa
inscripserit. Ciceronis autem libri, cum omnes excellentissimi
sint et utiles, mea sententia et Liber officiorum et Tusculanae
quaestiones
principatum obtinent: alter quidem propter praecepta

Torna all'inizio