15. Olivae . Olivam vocat populum Judaeorum; radicem, 
fidem; pinguedinem, bona opera. 
16.  Quod si gloriaris . Audi quid tibi dicam: Non  
tu radicem portas, sed radix te, id est, populus  
Judaeorum a te fidem non accepit, sed tu ab eo. 
17. AMBROS.  In bonam olivam . Olivam fidem per  
quam Abraham justificatus est, accipiamus. Oleastrum  
vero, quia agrestis est, et infructuosa natura,  
perfidiam significat. 
18. LANFR.  Mysterium hoc , id est, quo Judaei excaecati 
sunt ex parte. 
19.  Ut non sitis vobis ipsi , id est, ut non videamini 
vobismetipsis sapientes. 
20.  Veniet ex Sion . Posteriorem sententiam probat 
ex auctoritate prophetica, et sic omnis Israel  
salvus fieret. 
21.  Qui eripiat . Et haec ereptio non secundum  
corpus erit; sed hoc testamentum, id est, quod testor  
eripiendos illos, erit auferendo peccata eorum.  
Vel quia dixerat ne quis putaret hoc ab alio fieri,  
dicit: Quod testor a me factum erit. 
22.  Secundum Evangelium . Propter Evangelium,  
inquit, quod praedico propter vos salvandos, inimici  
mihi sunt Judaei. Electi tamen eorum charissimi  
mihi propter patres; id est patriarchas et prophetas,  
quorum fidem imitantur. 
23.  Secundum Evangelium quidem inimici , etc.  
Ne quis diceret Judaeos in corde odio habuisse, foris  
autem verbis eis placere, et ita adulari, dicit: Secundum  
Evangelium, quod est contrarium. 
24. AUST. ( De praed. sancti lib.  I, cap. 16 tom. VII).  
 Secundum Evangelium . Quid est secundum Evangelium  
quidem inimici propter vos, nisi quod inimicitia  
qua occiderunt Christum, Evangelio, sicut videmus,  
sine dubitatione profecit? Et hoc ostendit ex Dei 
  |  
  |