Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 778


Deo, procedit mediante voluntate; sed ipse defectus qui est in actu, hoc
modo est a voluntate quod a Deo non procedit; et ideo quodcumque nomen
deformitatem simul cum actu significat, sive in generali sive in speciali, non
potest dici quod hoc a Deo sit simpliciter; unde non potest dici absolute quod
peccatum sit a Deo, ut homicidium, aut aliquid huiusmodi, nisi cum hac additione,
inquantum est actus et inquantum est ens.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod cum dicitur actus peccati nulli bonus esse,
hoc convenit sibi secundum quod sub deformitate consideratur; et hoc modo
non reducitur in Deum sicut in causam. Nullus tamen actus est qui secundum se
consideratus, secundum hoc quod bonus est, alicui etiam bonus non sit: sicut
actus fornicationis, inquantum est delectabilis, est bonum concupiscibile.
Ad secundum dicendum, quod illud dicitur ad malum cooperari quod inclinat
ad actionem, secundum quod actio deformitati substat; unde mala est. Hoc
autem Deo non convenit; et ideo non oportet ut ad malum cooperari dicatur,
quamvis actionis illius causa sit in qua malum consistit, secundum quod influit
agenti esse, posse, et agere, et quidquid perfectionis in agente est.
Ad tertium dicendum, quod Deus dicitur causa bonarum operationum non
solum quantum ad essentiam actus, sed etiam quantum ad perfectionem secundum
quam bonae dicuntur: utrumque enim agenti influit, et ut agat, et ut bene
agat. Sed in malis actionibus quamvis sit causa earum quantum ad essentiam,
non tamen est causa quantum ad defectum; et ideo absolute dicendus est causa
bonorum operum, non autem peccatorum.
Ad quartum dicendum, quod sicut supra dictum est, 34 dist., ipsa privatio qua
aliquid malum dicitur non potest esse differentia neque genus; sed unusquisque
actus specificatur et in genere ponitur per aliquid positive dictum. Sed positionem
utramque (per quam scilicet ponitur actus in genere vel in specie) potest
consequi privatio aliqua; et ideo quidam actus dicuntur mali ex genere, vel ex
eo quod in speciem trahit.
Ad quintum dicendum, quod sicut actio quae peccati deformitatem habet, dicitur
bona, inquantum, est actio, bonitate naturae, non propter hoc quod aliquando
inveniatur separata a deformitate, sed quia bonitas illa naturae, deformitati substat;
ita etiam Deus dicitur esse causa illius actionis inquantum est actio, et non
inquantum est deformis; non hoc modo quod actionem faciat a deformitate separata,
sed quia in actione deformitati coniuncta hoc quod est actionis, facit, et
quod deformitatis, non facit: etsi enim in aliquo effectu plura inseparabiliter
coniuncta sint, non oportet ut quidquid est causa eius quantum ad unum, sit
causa eius quantum ad alterum: sicut natura est causa oculi quantum ad substantiam
eius, et non quantum ad defectum caecitatis, quae ex naturae defectu incidit.

Torna all'inizio