Iohannes Diaconus: Istoria Veneticorum

Pag 108


Marianus seu Fuscarus Gregorii et nonnulli alii Veneticorum maiores, ex quibus solus patriarcha in Franciam ivit. Ceteri vero remanserunt in quadam civitate non procul a Venecia, nomine Tarvisio, ibique non diutius degentes, consilio illorum ammoniti qui in Venetia morabantur, Obellierium tribunum ducem elegerunt. Quo Iohannes et Mauricius duces comperto, adtriti timoratione, fuga lapsi sunt. Alter illorum Franciam, id est Mauricius, alter vero Mantuam adivit, ubi adeo commorati sunt, ut neuter illorum Veneciam rediret, sed illic diem clauserunt extremum. Christoforus etiam Olivolensis episcopus, dum Obelierii ducis adventum non auderet prestolari, cum predictis ducibus fuga lapsus est. Tunc hisdem Obelierius audacter Veneciam intravit. Qui cum devote et honorifice a populo susceptus esset, suum fratrem, videlicet Beatum nomine, dignitate fecit sibi socium.
Hac etiam tempestate Civitas nova, que vocatur Eracliana, a Veneticis destructa est. Deinde predicti duces navalem exercitum ad Dalmaciarum provinciam depopulandam destinaverunt.
[25.] Olyvolensis namque sedis, que proprio pastore vacua videbatur, Iohanni diacono electo a plebe fuerat adtributa. Post aliquod vero tempus Fortunatus patriarcha cum Christoforo episcopo de Francia repedavit. Quibus cum fas non esset Veneciam penetrare, in sancti Cipriani ecclesia, plebe scilicet Altinatis episcopii, quae scita est apud Mistrinam, ospitati et aliquamdiu commorati sunt. Verum postquam domnus Fortunatus Christofori episcopi sedem a Iohanne diacono iniuste usurpatam didicit, prorsus doluit, et tractare studiosissime cepit qualiter sibi faveret ut eum ad propriam sedem restituere posset.

Torna all'inizio