Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 223


declinantes, tres personas expressas sub proprietate distinguimus. Non
enim nomina tantummodo, sed etiam nominum proprietates, id est
personas veluti Greci exprimunt ypostases, hoc est substistentias, profitemur».
Profitetur ergo Ieronimus proprietates Patris et Filii et Spiritus
Sancti esse subsistentias. Quare substantias et substantialia eas fore necessario
conceditur. Omnis enim subsistentia substantiale est. Si autem
paternitas Dei Patris substantiale est, quomodo est relatio? Sed divina
relatio substantiale est, ut paternitas Patris.
Sequitur: et Filii et Spiritus Sancti. Supersubstantiale nomen Filii,
id est hoc nomen “filius”, et causa unde inditum est, id est filiatio,
supersubstantiale est. Similiter nomen Spiritus Sancti, id est donum,
supersubstantiale est, et causa unde impositum illud nomen “donum”
est, supersubstantialis est. Non tamen iste cause predicantur secundum
substantiam nec accidentaliter, sed relative. Nam, ut ait Augustinus in
V libro de Trinitate, «quicquid ad se dicitur, illa prestantissima et divina
sublimitas, substantialiter dicitur; quod autem ad aliquid dicitur, non
substantialiter sed relative dicitur». Iohannes autem Damascenus de his
proprietatibus sic loquitur: «Caracteristica ydiomata sunt, id est determinative
proprietates, ypostaseos et non nature; etenim ypostasim determinant»
et non naturam. Et vocat “ypostaseos” divinas personas, que ab
istis proprietatibus determinantur et discernuntur.
Utrum iste proprietates sint in Deo et sint Deus et divina essentia,
et sint ipse persone quas determinant et quarum sunt causa, et quod
eadem res se ipsam personam non ex eo quod est persona sed ex eo quod
est relatio et refertur ad aliud determinet, an non sint in Deo intus in
deitate sed affixe extrinsecus ipsi deitati, sicut alia relativa suis subsistentiis
sunt affixa, quia relativa non faciunt esse aliquid sed potius ad aliquid,
hic dicere supersedemus, cupientes dictorum intelligentiam, cum beato
Ylario, expectare ex dictis potius quam imponere, et referre magis
quam afferre.
Sequitur in Dionisio: nec ulla in istis revolutione aut prorsus communione
introducta.
Dicit istas proprietates sic esse Patris et Filii et Spiritus Sancti
discretas et ab invicem omni suo effectu seiunctas, sic ipsis non introduci
ullam revolutionem, ut proprietas Patris applicetur Filio vel e converso,
quemadmodum contingit in predicatis, que paria sunt, que quidem inter

Torna all'inizio