Nicolaus de Rocca clericus: Epistolae

Pag 100


domestica litteris notaretis. Sed video quod clausit Dominus ora vestra,
dum nec super negotiis meis ipsorum partium et fratrum puerorum meorum
aliquid mihi descriptio vestra disseruit, nec de statu vestro condescendistis
mihi hucusque aliquid nuntiare. Sane non indigne conicio me
deceptum, quod tam super meis quam fratrum meorum negotiis frustra
vobis confisus incubui, cum sub negligentia vestra, sicut credo, depereant,
et status ipsorum sub vestra incuria depravetur. Puto namque sic negotia
ipsa prave procedere, tam infeliciter gubernari, quod propterea forsitan
mihi qualitatem ipsorum et statum describere dubitatis. Sed etsi cetera vel
oblivio vestre voluntatis obsorbeat, vel defectus pretereat rationis, saltem
statum processumque D. fratris mei, ac qualiter agat aut studeat, semel
et puerorum vitam mihi describere potuistis, ubi tanta nobis offertur copia
nuntiorum. Ego autem, cui sufficit quod sospes vivo per Dei gratiam, hiis
diebus vobis ulterius scribere non delector, cum sentiam vobis sufficere, ut
absim procul a patria, nec vos litterarum stimulem actione. Deus vero
omnipotens mihi queso sit facilis ut aliquando partes ipsas videre valeam
et mihi ac fratribus meis et utrorumque negotiis cautius providere.


… cognato suo Nicolaus de Rocca.
Preter instructionis novitie documentum, credo circa incumbentia mihi
negotia puerorum fratrum meorum te esse sollicitum, et circa ipsorum
curam, que a meis dependet studiis, vigilare. Sed cum locorum longa distantia
mihi negotiorum ipsorum et status etiam notitiam interdicat, et quid et
qualiter cum eis agitur scire me nuntiorum raritas non indulget.
Volo et rogo ut, sicut umquam me diligis, circa pueros ipsos et eorum
negotia, omnem quam status eorum qualitas exigit diligentiam studeas
adhibere. Inter cetera quidem volo ut, pueros ipsos apud Pontem Curvum

Torna all'inizio