Stephanus de Sancto Georgio: Reprobatio nefandi sermonis editi per Radulphum de quodam Nemine heretico et dampnato

Pag 347


sit obnoxius idem Nemo ex utero matris sue, ex infrascriptarum auctoritatum
additionibus evidentius declaratur, nam cum consubstantialem
se faciat Deo Patri, et in essentia precipue consimilem Filio, et Deus
peccare non possit, idem Radulfus mentitur aperte, dicendo, Neminem
Deum esse, cum ipse peccator existat, ut habetur de pe. di. i. § Item in
eodem potest fieri
circa finem, ubi dicit: ‘Nemo in peccatis positus.’
Quantum etiam gulosus et ebriosus extiterit idem Nemo, habetur
de pe. di. v. c. ne tales accipiamus, ubi legitur: ‘Nemo enim vino et
duobus cibis, hiisque vilibus usque ad instomachationem ventris oneratur,
que diversitate carnium et saporis delectatione accipitur.’
Quantum quoque spreverit eum Deus, cum nulla de ipso, tanquam
de reprobato simulacro fuerit sibi cura, ut in suis criminibus moreretur,
habetur de pe. di. iij. § Set verba diffinitionis, ubi legitur: ‘Nemini enim
dedit Deus laxamentum peccandi.’
Quod autem hunc Neminem errabundum Deus reliquerit ex omnibus
in dispersionem gentium abiturum, cum alios a demonibus liberaret,
habetur de pe. di. iij. § Item obicitur, verbo Sunt plures, ubi dicitur:
‘Neminem reliquit Deus de omnibus.’
A quanta ergo excellentia repente factus summus iste miserabilis
Nemo deciderit, et quantum turpis repente sit factus, habetur de pe.
di. ij. § Ex contrario eciam, ubi legitur. ‘Sicut enim Nemo repente
fit summus, ita Nemo repente fit turpis’. Nam posito per impossibile,
quod hic Nemo, Ne-homo, Nullus, Ne-ullus contemporaneus fuerit Deo
Patri, et in essentia precipue consimilis Filio, ut Radulfus asserit in
sermone, si de illa summa excellentia et claritate repente fit turpis,
et in abyssum summe turpitudinis est deiectus, quid est de cetero iste
Nemo, nisi turpitudo abhominabilis, tetrum chaos, ac palus profundissima
tenebrarum? Constat ergo quod invalescentibus errorum tenebris

Torna all'inizio