nulla unquam fuit apud vestros maiores vel prestantior vel acceptior, est enim prorsus nostra admiratione et quadam laude singulari dignissima. Quam a patribus nostris acceptam ita conservare et tueri vos decet, ut non solum defensa contra libidinem et avariciam hominum sacrilegorum a vobis sit, sed etiam per vos amplificata a posteris iudicetur.
Exemplum de rogatione ut attente audiant.
Si ullo tempore, iudices, vos attentos pro equitate ullius esse prebuistis, facite – queso – in hac mea causa vos attentissimos prebeatis et ea, que orando vobis dicam, penitus vestris animis cogitationibusque mandate.
Exemplum de numero si exponemus, quibus de rebus sumus dicturi.
Nisi multa sunt, iudices, Quinti Nevii crimina, tamen satis mihi erit de duobus, tantum in maiestate et sacrilegio, illum mea accusatione apud vos reum facere. Cetera que private ac publice deliquit, facile sibi remitto. Satis enim penarum his criminibus sane convictus dederit, si in eum ex more maiorum animadvertere volueritis.
Exemplum benivolentie a nostra persona, quum nostrum officium sine arrogantia laudabimus.
Non possum non commoveri animo, iudices, cum ea obici ab adversario meo intelligam, a quibus maxime semper abhorrui. Et quum multis locis in me odio magis quam ratione invectus fuit, necesse est, iudices, ut apud vos rationem mee dignitatis habeam: faciam itaque non tam libenter quam necessario, ut intelligatis me ab huiusmodi criminibus semper quam longissime abfuisse. Ego quidem, iudices, sic ab ineunte etate in occulis et in conspectu civium meorum vixi ut neminem unquam offenderim, pluribus vero sepe numero, auxilio et consilio fui. Quid in forensibus causis? Quid in publicis egerim? Quia vobis non ignotum esse arbitror, facile pretereo. Quare nimis admiror, quod odium tantum esse potuerit, aut que potius invidia, ut is adversarius meus ea de me confingere ausus sit, a quibus tantum absum, quantum ipse ab omni virtute et honestate.
|
|