Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 126


et exinde omnia perfecte relinquentes, palam se diligenter
preparantes, ut nobilium virorum mos est, acceptis in obsequio
pueris, sedentes equis ceperunt iter et se Romam dirigentes Spolitinorum
provinciam ingressi sunt. cum vero pertransissent Marsis
in via, que ducit Sabinis, descenderunt equos, ammonuerunt pueros
ut ea que detulerant cum suis illorumque equis Beneventum re-deuntes
deferrent dixeruntque eis: «Nos tale votum habemus ut
soli tres nostris pedibus absque solacio aliorum Romam pergere
debeamus». tunc obsequiales pueri fientes, iussa dominorum
suorum complentes, ad Beneventum regressi sunt. post hec, relictis
pueris, dum iter agerent obviaverunt pauperibus peregrinis,
dixeruntque sibi invicem uno consensu tractantes: «Ne forte aliquis
nos agnoscat aut latrones spoliare possint, ipsi nos exuamus
et, ista speciosa vestimenta pauperibus tribuentes, vetusta eorum
vestimenta nos induamus». sic mox in presenti fecerunt et,
sua dantes, illorum scissis tunicis se induerunt, similiter quoque
calciamenta pedum et baculos quos in suis manibus gestabant ab
eis acceperunt et voluntarie paupertati se ex toto tradiderunt. vere
angusta est via que ducit ad vitam, quam isti fideliter aggredien-tes,
ita feliciter ceperunt, vere viros istos martires dixerim, qui vanam
gloriam seculi et honorem ita calcare potuerunt. deinde cepto
itinere ad monasterium gloriose genitricis Dei Marie Sabinis pervenerunt,
in quo venerabilis pater Thomas multis fratribus preerat.
et dum fuissent in ospicium suscepti cum aliis peregrinis, venit
ex more predictus abbas Thomas cum fratribus ad lavandum pedes
ospitum. sanctissimus ille pater, cuius oculi in contemplacionem
spiritualem semper erant aperti, cepit eos cum ammiracione diligenter
conspicere, videns eorum vilissima vestimenta, intuens de-licata
et candida membra, prudenter considerans ait intra se medi-psum:
«Putas, qui sunt isti tam vetusta et rupta vestimenta induti?
pulchri facie et speciosa corporis forma compositi? dissimiles
apparent ceteris peregrinis: volebam scire quid ista talis simulacio

Torna all'inizio