21. AMBROS.  Beatus qui non judicat . Hunc beatum 
dicit qui non aliud facit quam sibi utile  
probat. 
22. LANFR.  Qui non manducat . Non manduces  
coram fratribus, quia si non manducas, beatus es.  
Et hoc probat; nam omnis est beatus, qui non judicat  
se, id est, culpabilem facit, quod est dum non  
manducat ne offendat. 
23.  Qui autem discernit . Qui autem discernit cibos; 
id est, qui putat alios mundos, et alios esse  
immundos, damnatus est; quia non ex fide. Fides  
enim nostra vult ut homo id agat quod intelligit  
bene esse agendum. 
24.  Si manducaverit , etc. Probat quod qui non  
judicat se, id est non manducat, beatus est, nam  
omnis manducans damnatus; quod ita dicit:  qui  
autem discernit si manducaverit , etc. Et sunt multa  
contraria, non judicat, et manducans probat et discernit,  
id est, non probat comedendum beatus, et  
damnatus. 
25.  Omne autem quod non est ex fide . Damnatus  
quia peccatum est quod facit, et hoc probat ita:  
 Omne quod non est ex fide peccatum est ; Sed hoc  
non ex fide; sed haec assumptio praemissa est, ubi  
dicit  quia non ex fide . 
CAP. XV.—1. AMBROS.  Unusquisque vestrum .  
Commonet ut charitati studentes, proximis placeant  
ad id quod utile est. Haec enim aedificatio. 
2. LANFR.  Quaecunque scripta sunt . Quasi diceret  
aliquis: quid vita Christi ministrari fecisse sibi circumcisionem,  
propter veritatem? quid prophetia de  
Deo? quid ad institutionem morum nostrorum? Ad  
hoc respondet:  Quaecunque scripta sunt , etc. 
3.  Sicut et Christus , etc. Suscepit vos, et Judaeos  
et gentes probando; sed monstrat quomodo Christus  
condescenderit nobis, quia circumcisus fuit, et nos  
condescendamus infirmis. 
4.  Dico enim . Laus Judaeorum. Dicit enim Christum
  |  
  |