Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, III

Pag 110


«non decet, factumque in irritum revocare!» in brevi igitur
consecratus, factus est abbas. obierat enim Amicus abbas in octavis
Innocentum, et Ioannes eligitur in vigiliis Epiphanie; et licet non
nequiter a fratribus, sed pure et simpliciter factum fuerit, minus
tamen caute. hac enim de causa, regis ... et ut mitigare possent
animi furorem, aliquo modo, quibusdam ... et ut cuncta fratrum
congregatio ad ... et supplicandum regem, extra monasterium pergeret,
quod et factum est. Quibus, post salutationem, rex ait:
«Proposueram quidem vos, et ecclesiam ad visendum venire, si
«non egressi fuissetis vestri monasterii claustrum; multa iam edificia
«perspeximus; quod invenire debuimus, modo videmus». et
cum ab abbate, et fratribus rogaretur, venire noluit. displicuerat
enim non modicum universitatem fratrum domino regi extra monasterii
claustrum egredi, quod apud Deum, et apud homines satis
despicabile fuit, et valde reprehensibile. cunctis igitur in monasterio
isto commorantibus, semper hoc esse debet in exemplum ...
.... capsas argenteas ..., que omnia maximum pondus habebant ...:
hec omnia, que prediximus ... Roggerius apud Panormum deportari
fecit, et unam magnam argenteam tantum hic dimisit habens
libras triginta duo, quam Helias abbas comiti Andree dedit ...

Torna all'inizio