: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 57


Tuscie humiliter receperunt. Pisani vero et Senenses, burgenses quoque Podii Bonici precepta
summi pontifici et regis penitus contempserunt. Tunc contra predictos rebelles rex catholicus
movit exercitum et Senensium districtum vastavit; castrum autem Podii Bonici, in
quo de tota Tuscia inclusa erat militum rebellium multitudo, longa obsidione devicit. Post
hec Pisanos in sua duritia persistentes, in manu valida est aggressus, eorum portum succendit,
turres evertit et in mare proiecit, omnesque fines Pisanorum circuiens, villas castra et
omnia eorum bona penitus dissipavit.
Cum predicta in partibus Tuscie agerentur, Corradinus iam adolescens filius regis Corradi,
Romanorum Pisanorum Senensium Papiensium et Veronensium literis et nuntiis excitatus,
ad recuperandum paternum regnum cepit cordis desiderium ardentissime applicare. Tunc
principes Alemanie de quorum amicitia confidebat ad colloquium convocavit; et post multa
hinc et inde proposita est tandem maiorum consilio diffinitum, quod ipse sine mora deberet
Italiam proficisci. Protinus egregius adolescens cum auxilio amicorum exercitum congregavit,
descendensque de Alemania venit Veronam, comitantibus eum duce Bavarie avunculo suo,
comite de Tiraulo, qui matrem ipsius duxerat in uxorem. Mansit itaque Verone tribus
mensibus, nichil viriliter agens, quia nec comodum amicis contulit nec dampnum inimicis.
In predicto igitur spatio temporis, pro defectu pecunie venditis equis et armis magna pars
exercitus ad propria remeavit. Similiter dux Bavarie ac comes de Tiraulo, ipso relicto, ad
sedes proprias sunt reversi.
Fama itaque de adventu Corradini per Italiam discurrente Saraceni in Nuceria habitantes,
rumore huiusmodi confortati, quia graviter Francorum dominium tolerabant, ceperunt contra
Francigenas rebellare, regionem circa se positam depredantes. Accidit etiam regi Karulo tunc
temporis alia pestis bellica improvisa. Nam Federicus iuvenis animosus, frater regis Castelle
et illustris Henrici senatoris Romanorum cum navali exercitu Siciliam introivit et quedam loca
munita per tyrannidem occupavit. Eo tempore rex in Tuscia rebelles fortiter impugnabat,
et tempore illo uxor regis apud Neapolim diem clausit extremum.
Anno Domini 1269 illustris Corradinus, exiens de Verona cum electa manu militum flumen
Mincium et Oleam trasvadavit et per districtum Cremone Papiam perrexit, nullo
audente ipsius transitum impedire, licet tota Lombardia preter Veronam et Papiam regi Karulo
favere videretur. Cumque in civitate Papie moram aliquot mensibus protraxisset, tandem
cum auxilio Papiensium ad terras marchionis Carreti transivit, ibique in mari Tirreno Pisanorum
navibus paratis, navem conscendit et ad pisanum Portum prospero cursu pervenit.
De isto itaque lubrico discursu nobilis Corradini homines mirabantur. Multi quoque eius
egressum et progressum in depressionem regis Karuli miris laudibus extollebant. Sed Deus

1



5




10




15




20




25




30



Torna all'inizio