hoc communi quod est qualitas, non
prout diversificatur, et ob hoc non aliquid
potest esse commune univocum substantie
et accidenti, secundum quod sunt res.
Potest autem <esse commune univocum>
substantie et qualitati secundum quod
sunt modi transformati a rebus. Ideo ob
hoc remanet, quod nomen significet de significato
generali substantiam cum qualitate,
non tamen propter hoc omne nomen
erit equivocum.
Est ergo modus significandi essentialis
<nominis> significare substantiam cum
qualitate, vel quod idem est, significare
per modum permanentis et determinati
proprie vel communiter.
< Gloses >
(α) <marge gauche, f. 96v, S1> Equivoca:
quedam dictio tripliciter significat multa.
Uno modo sicut nomen significat substantiam
et qualitatem, et unde est propter
aliud. Per talem autoritatem Aristotelis ..
unde propter aliud utrobique (?) tantum
|
|