sanguinum et dolosi suos dies dimidiare non
poterunt, nec regna diu stabunt quae clementia
non confirmat. Considera, considera
proterve, quantas afflictiones miseris regnicolis
intulisti? Quia non solum non eras
contentus, ipsos indebitis actionibus et oneribus
gravare: sed varias vias et occasiones,
tinctas colore mendacii invenire conatus es,
per quas ipsos pro rebus reos faceres, et tanquam
a Barbaris aurum subtiliter extorqueres;
et quos purae fidei tenebat integritas; ipsos
mendaciorum infamia denigrabas, ut eos substantiis
spoliares, et indifferenter, omnes proditorum
infamia maculabas, ut eorum substantiam
tu insatiabilis usurarius usurpares; et
demum ipsis insontibus, dirae supplicium mortis
infligebas. Unum tamen Deo nefandum
cunctisque nationibus odiosum, ab horrenda
Gallica natione non absque Dei judicio fuit
commissum, quod tua prava gens Gallica lectum
miserorum regnicolarum, non sine magna
et gravi eorum injuria violabat. Et cum
pro indicandis eorum injuriis, et puniendis
hujusmodi sceleris patratoribus attentabant recurrere,
aditus negabantur eisdem. Tu vero
tanquam surdus et obaudiens, non intelligere
neces calamitosorum clamantium simulabas,
et sic audacia sceleris indultis crescebat,
pullulabat undique licentia tam nefandi sceleris
patratorum. Haec et alia innumerabilia
scelera, de summo cardine Deus ultionum
aspiciens, tuum, ut veraciter credimus, dominium
dissipabit, tuamque superbam potentiam
|
|