sententiam affirmat, scribens solam atque unicam virtutem nobilitatem  
esse. 
75    Equidem Cleantem philosophum, qui aliquando ad rigandos  
ortos aquam traxit, et Demetrium, quem Seneca in stramentis  
cubantem cum videt non preceptorem, sed testem virtutis ac veritatis  
dicit, nobiliores Pericle et Themistocle crediderim, quos magis  
patrie decus et imperium quam sua virtus nobilitavit. Nam rerum  
gestarum glorie multi existunt participes: sotii, milites, fortuna, sine  
quibus nulla clareret eorum virtus. At philosophie, que sola nos ad  
sapientiam virtutumque omnium, quibus vita nostra servatur et  
colitur, cognitionem perducit, is solus est particeps, qui illis insudavit.  
Nam prudenter sapienterque vivens non aliunde, sed a se  
ipso bona vite refert accepta: eius sunt proprie laudes, non ab alio  
mutuate. Qui virtutum exercitio functus est, is solus nullo externo  
adiumento sibi gloriam parit, ex qua preclaram elicit nobilitatem». 
76    Tum Laurentius: «Et si ad eam» inquit «arbitrer spectare virtutem 
magnumque habere pondus, tamen non in ipsa sita omnia  
videntur, sed necesse est ut ei, qui hoc nomine dignus videatur,  
adsint externa quoque, que paulo ante repellebas: atria imaginibus  
refercta, porticus, theatra, ludi etiam populo facti, venationes et  
reliqua eiusmodi, per que nomen nostrum cum laude vulgetur.  
Hec enim claros et in ore hominum celebres prestant ac nobiles  
efficiunt. Nam sicut gloria et virtutis et recte factorum est comes,  
ita ex his progreditur splendor quidam, hoc est nomen et fama  
non vulgaris, que nobilitas appellatur. 
77    Hanc maiorum quoque nostrorum preclara facinora et virtutes  
videntur prebere posteris et paterne glorie decus nobis tribuere
  |  
  |