< 3-2-Quod sic >
< 3-2-1 > In oppositum tamen est impositio.
Cursus enim et motus significant rem
mobilem et fluentem sub modo permanentis.
< 3-2-2 > Item, esse rei est indivisibile et
permanens ad minus (?) permanentis. Tamen
esse rei significatur verbaliter, et per
hoc est verbum. Ergo res existens sub
motu potest imponi ad significandum sub
modo nominali, qui est modus permanentis,
et res existens in quiete et permanentia
potest imponi ad significandum sub
modo nominali.
< 3-2- 3 > Item, rnaior distantia est inter ens
et non ens, quam inter modum fluentis et
per se stantis. Sed non ens potest imponi
ad significandum sub modo entis. Ergo
res permanens potest imponi sub modo
fluentis et econverso. Quod non ens possit
significari sub modo entis, hoc apparet,
quoniam hoc nomen nichil significat
non ens sub modo substantie et qualitatis,
qui sunt proprietates entis.
< Solutio ad 1 >
Solutio. Dicendum quod modus significandi
essentialis generalis verbi est modus
motus <et> significare per modum agere
et pati - modus dico motus fluentis inclinabilis
ad aliud cum distantia, omnia ista
idem sunt. Unde antiqui appellabant modum
|
|