magis mortuos quam viventes et feliciorem c.86r.a
utroque censui qui nondum natus est. Rursus, contemplatus
omnes labores hominum" , vidi vincula,
carceres, exilia, amputaciones membrorum et omnia
tormenta legalia. Quasobres audeo dicere: " Heu heu
matres misere, que tam infelices filios genuistis!" .
Nec sillere possum alienaciones sensuum et quot caloribus,
frigoribus, tempestatibus, alluvionibus et imbribus
subiaceamus et quod nullus a fulmine tutus sit
nec a terre hyatibus. Quis eciam contra incursus demonum
sua innocencia tutus erit, cum sepe cernimus parvulos
baptizatos, quibus certe nil innocencius nobis est,
Deo sinente, percuti? Quis etiam non exhorreat morique
eligat, si ei proponatur mortem perpeti vel infanciam,
que semper a fletu incipit, prophetans ad quam terribilia
mala venerit? Require in li. Vir. c. Zoroastres. Supponitur
eciam tot morborum cruciatibus quot non omnes infinitis
medicorum libris comprehensi sunt, in quorum
pluribus ac pene omnibus ipse medicine tormenta sunt,
ut homines a penarum exicio penarum eruantur auxilio.
|
1
5
10
15
20
|