Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 285


Significatio enim somniorum que vidisti, hec est: Duo
pisces rubei assistentes tibi suis caudis significant tibi representari
ex tali regno duos parapsides plenas margaritis.
Due vero aues aquatice, quas vidisti volantes post
te et inter manus tuas corruentes, signant ad te mitti nuncium
presentantem tibi a rege Grecie duos equos similes in
mundo non habentes. Quod autem vidisti serpentem transeuntem
per tuum sinistrum pedem significat tibi presentari
a rege Tharsie ensem non habentem similem in mundo.
Quod autem videbatur tuum corpus sanguine inuolutum,
presentabuntur tibi a rege Sabba vestes sericee colore coccinio
pro imperio. Et quod videbas corpus tuum ablui in
aqua signat quod portabuntur tibi ex regno Thabor panni
linei bissini. Quod autem videbatur te stare super montem
album, veniet ad te ex Dathan nuncius dans tibi album
elephantem quem equi attingere non possunt. Columna
vero ignis assistens tuo capiti designat tibi presentari de
rege Cedar coronam auream. Albam vero auem quam vidisti
caput tuum fodientem suo rostro, nolo tibi nunc exponere,
sed ne dubites de eo, quoniam malum non est. Verumtamen
parum ad iram commoueberis contra tuos amicos. Hec
quidem encenia offerentur tibi ex nunc vsque ad septem dies.
Cunque rex audisset hec, saltauit ad pedes sapientis Kynaron,
et rediit ad domum suam. Et ait: Vere non est in
mundo adeo sapiens sicut sanctus Kynaron. Ego autem expectans
considerabo verbum quod mihi dixit.
Septima vero die indutus rex vestibus imperialibus sedebat
in palatio super solio imperiali, assistentibus sibi vndique
suis principibus et nobilibus; et ceperunt singuli nuncii

Torna all'inizio