paterentur ruinam. Set qui novit omnia antequam fiant acsi quidam peritus
agricola excoluit modicam terram in tempore non suo, velud ad exercitanda
animalia que nondum noverant excolere arva, ut universam agri latitudinem
servaret excolendam in tempore oportuno.
BENEDICTUS: Potuit Deus si vellet eos qui orti sunt in tempore ire et eos qui
orti sunt in tempore placito hinc et inde in alterutrum commutasse, ut illi invenirentur
in tempore placito et isti in tempore ire.
IOACHIM: Potuit quidem, set non oportuit. Primo quidem quia sicut incommutabilis
est Deus, ita incommutabilia sunt consilia eius; deinde quia, et si hoc
esset, nichilominus questio remaneret, quamvis illa sit potior causa, quod sicut
in tempore misericordie non desunt reprobi, ita nec in tempore ire defuerunt
electi. Si enim omnes quos invenit tempus misericordie essent electi et e diverso
omnes reprobi quos reperit tempus ire, iusta videretur esse ex parte aliqua
reproborum querela; set quia nec nunc desunt reprobi nec tunc electi, ita miro
quodam et occulto suo consilio perpendimus eum utraque tempora temperasse,
quatenus et tunc et nunc illos quos prescivit eligeret, ceteros autem universaliter
reprobaret. Verum quia illa hominum generatio que non novit verum lumen
plurimam habuit de ignorantia excusationem, nullam de ea que presto est gratia
Christi, ad equum pertinet Dei iudicium, ut quotquot contemptores gratie non
verentur perdere donum Dei, felices arbitrentur respectu suo in iudicio eos qui
sine agnitione legis et gratie perierunt.
BENEDICTUS: Etsi non potest homo in tanta multitudine hominum discernere,
cur illa provincia vel illa domus vel illa persona potius relinquatur quam
illa, generalia tamen eius iudicia aperte demonstrant, quia propria causa reprobationis
superbia est, causa vero electionis misericordia, que illos magis amplectitur
quos mundus arbitratur indignos. Set illud est quo supra modum humanus
angustatur intellectus, cur Deus omnipotens, qui summe bonus est, creavit quos
prescivit superbos ut in perpetuum punirentur.
IOACHIM: Quid esse dicimus humanum spiritum respectu divinitatis nisi
modicam scintillam ignis respectu solis, ut possit omnia conprehendere sicut
ipse potest scire et penetrare omni virtute et acumine maiestatis sue aut discutere
|
|