quasi locum apud Deum jam non haberet. 
7.  An in omnibus . Quantum datur intelligi, obedientes 
hos factos in caeteris probat. 
8.  Ut non circumveniamur . Dicit quia consolatio  
debet subsequi, ne diabolus suggerat ei, ut vel praesentibus  
fruatur, qui de spe futuri praemii dejectus  
est. 
9. LANFR.  Ut non circumveniamur , id est, ut non  
sit inter vos discordia. 
10.  Cum venissem autem , etc. Excusato se quod  
non venerit, narrat quod fecit, commendans se in  
eodem opere, ne vos contristarem non veni, Cum  
 autem venissem Troadem , etc. 
11.  Titum fratrem . Titus iste interpres Apostoli  
erat, et horum lingua expressius loquebatur quam  
Apostolus. 
12.  Vale faciens eis , etc. Ad hoc quod dixit parcens 
vobis non veni Corinthum, sed veni Troadem,  
ubi me libenter audiebant, hoc est ostium mihi  
apertum est; et sic hortatur ut et isti libenter accipiant,  
postquam hoc de illis audierunt. 
13. AMBROS.  Odorem notitiae . Praedicationem  
Christi, ideo dicit odorem, quia sicut res quaedam,  
cum non videantur, per odorem cognoscuntur, ita  
invisibilis Deus per praedicationem Christi se voluit  
intelligi.
  |  
  |