Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 184


Hectoris, ex omni parte uulgatum, sic quod aperte cuilibet
illud uidere uolenti publicus patebat aspectus. Erat equidem
effigies Hectoris in ea scilicet qualitate in fuit cum primum in
sede solii extitit collocata. Adhuc virtus aromatum et liquor
balsami totum corpus Hectoris firmauerunt immutatum. Coram
uero eodem corpore ante pedes ipsius erat regina Heccuba et formosa
eius filia Polixena in multarum mulierum nobilium comitiua, que,
sparsis per earum pectora et terga capillis, flebiles gemitus in multa
cordis amaritudine ab ymis pectoribus producebant. Nunquid
igitur Polixena in tantis angustiarum anxietatibus sue immutauerat
pulchritudinem faciei. Nunquid color viuidus suarum maxillarum,
qui rosarum rubedine colorauerat genas suas, propter sui doloris
angustias a sui uigoris uiuida claritate fuerat exhaustus, aut natiuus
eius color roseus labiorum ablatus, uel forte lacrime fluuiales ab eius
oculis decurrentes splendorem suorum offuscauerant oculorum.
Sane sic reuera uidebatur intuentibus ut eius defluentes lacrime per
maxillas instar illud proprie viderentur habere ueluti siquis tabulam
recentis eboris, in suo lacteo candore nitentem, ex guttis aque
lucide et preclare desuper irroraret; sic eius aurea et flaua cesaries in
multis dispersa capillis auri similitudinem presentabat ut quasi non
uiderentur capilli esse sed coniuncta pocius auri fila. Quos dum
Polixene manus ad disrumpendum insurgerent, manibus tangi non
uidebantur humanis sed nimia effusione lactis aspergi.
Achilles igitur ut Polixenam inspexit et eius est pulchritudinem
contemplatus, uere suo concepit in animo nunquam se uidisse puellam
nec aliquam aliam mulierem tante pulchritudinis forma uigere.
Et dum in eius persona concurrerent ista duo, tam generosa nobilitas
et tam excellentis copie pulchritudo, et dum desiderabili
animo in eam Achilles suum defixisset intuitum, sagitta cupidinis
fortem Achillem subito uulnerauit et ad interiora pertransiens
cordis eius ipsum multo ardore amoris obsessum bachari coegit.
Qui dum in eam frequentius intuendo sibi ipsi placere putaret et
lenire graue desiderium cordis sui, maioris scissure uulneris
seipsum sibi reddebat actorem. Qui dum Polixene pulchritudinem
notat et concipit, destruit ipse suam, que ex multo amoris desiderio

Torna all'inizio