Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 63


postremo adoptatione filius fuerat. || iste quia Claudius Tiberius
Nero dicebatur, eleganter a iocularibus Caldius Biberius Mero ob
vinolentiam nominatus est. satis prudens in armis satisque fortunatus
ante sumptum imperium sub Augusto fuit, ut non inmerito
rei publicae dominatus ei committeretur. inerat ei scientia
litterarum multa, eloquio clarior, sed ingenio pessimo truci avaro
insidioso, simulans ea se velle, quae nollet, his quasi infensus,
quibus consultum cupiebat, his vero, quos oderat, quasi benivolus
apparens, repentinis responsionibus aut consiliis melior quam
meditatis. || nusquam ipse pugnavit, bella per legatos gessit suos.
quosdam reges ad se per blanditias evocatos numquam remisit, in
quibus Archelaum Cappadocem, cuius etiam regnum in provinciae
formam redegit et maximum civitatem appellari nomine suo iussit,
quae nunc Caesarea dicitur, cum Mazaca antea diceretur. hic tertio
et vicesimo imperii anno, aetatis septuagesimo octavo
|| cum inmani
furore insontes, noxios, suos pariter externosque puniret, resolutis
militiae artibus Armenia per Parthos Moesia a Dacis Pannonia
a Sarmatis Gallia a finitimis gentibus direptae sunt. || ipse
ingenti omnium gaudio mortuus est in Campania. || huius imperii
quinto decimo anno dominus Iesus Christus praedicationis suae
sumpsit initium, || octavo quoque et decimo eiusdem anno Iesus
Christus filius Dei pro nobis sese morti offerens crucifixus est. ||
Successit Tiberio C. Caesar cognomento Calicula, Drusi privigni
Augusti et ipsius Tiberii nepos, sceleratissimus et qui etiam
Tiberii dedecora purgaverit. bellum contra Germanos suscepit et
ingressus Suaviam nihil strenue fecit. stupra sororibus intulit, ex
una etiam natam filiam cognovit. cum adversum cunctos ingenti
avaritia libidine crudelitate saeviret, interfectus in palatio est anno
aetatis suae xxxix, imperii tertio, mense decimo, dieque octavo.
Post hunc Claudius fuit, patruus Caligulae, Drusi qui apud
Moguntiacum monumentum habet filius, cuius Caligula nepus erat.
hic medie imperavit, multa gerens tranquille atque moderate, quaedam
crudeliter et insulse. Brittanis intulit bellum, quo nullus Romanorum
post C. Caesarem attigerat, eamque devicta per Cn. Sentium
et A. Plautium inlustres et nobiles viros triumphum celebrem
egit. quasdam insulas etiam ultra Brittanias in Oceano positas imperio

Torna all'inizio