Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 429


Sarpta vinea putata, id est pura facta, unde et virgulae
abscisae sarmenta. Sarpere enim antiqui pro purgare ponebant.
Sarte ponebant pro integre. Ob quam causam opera publica,
quae locantur, ut integra praestentur, sarcta tecta vocantur.
Etenim sarcire est integrum facere.
Sarra Epiros insula.
Sardare intellegere. Naevius (Bell. Pun. 71): “Quod bruti
nec satis sardare queunt.”

Torna all'inizio