Hugo etc. dilecto sibi in Christo … cappellano nostro etc.
Speramus in Domino, quod, sicut etate crescis, sic crescas et orneris per
incrementa continua in varietate virtutum. Et ideo, propter hoc, necnon et
contemplatione dilecti amici nostri … patris tui pro te nobis humiliter supplicantis,
tuam in annis teneris constitutam volentes honorare personam, te
in nostrum recepimus cappellanum, volentes ut, de cetero, confidenter ad
nos in tuis, que quantum cum Deo poterimus benivolis semper affectibus
promovere curabimus, recurras agendis. Eya ergo, et mores induens in etate
iuvenili seniles, sic de virtute in virtutem nedum ire, sed scandere, sic tam
Deo quam hominibus te reddere studeas gratiosum, quod honoris a nobis
augmentum et laudis condigne titulum assequi merearis. In cuius etc.
|
|