9. AMBROS.  Quod est vinculum . In futuro, inquit,  
saeculo ubi constiterimus, charitati colligati invicem  
permanebimus, nullam separationem ulterius 
sustinentes. 
10. LANFR.  Domino Christo . Quasi diceret: Quamvis 
jubeam quosdam ex vobis debere aliis subditos  
esse, quosdam diligere, alios aliis obedire et caetera  
quae sequuntur, in his tamen omnibus Domino Christo  
servite. 
11.  Qui enim injuriam . Ratio superiora probans,  
ab eo loco quo dicatur:  Mulieres , etc. 
CAP. IV.—1. AMBROS.  Tempus redimentes . Praesens 
tempus ad utilitatem nostram comparantes. 
2. GREG.  Tempus redimentes . Tempus quidem rediminus, 
quando anteactam vitam, quam lasciviendo  
perdidimus, flendo reparamus. 
3. LANFR.  Sermo vester in gratia . Hic gratiam  
vocat bonam observantiam, quae per gratiam Dei  
datur, sicut ad Ephesios:  Ut det gratiam  
 audientibus .
  |  
  |