Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 462


Ad quintum dicendum, quod Deus etiam non vult malum alicuius, loquendo de
malo culpae; sed permittit, et haec permissio bona est. Malum autem poenae,
cuius ipse est auctor, vult non inquantum malum, quia non delectatur in poenis,
sed inquantum iustum.
Ad sextum dicendum, quod non oderat eos perfecto odio, nisi inquantum Deo
inimici erant; hoc autem est inquantum peccabant; unde non odiebat in eis
quos perfecto odio oderat, nisi peccatum.
ARTICULUS 2
Utrum omnes teneantur ostendere inimicis signa caritatis
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod omnes teneantur ad ostendendum signa amicitiae inimicis.
Signa enim amicitiae sunt praecipue beneficia ad amicos. Sed homo tenetur
benefacere inimicis: Proverb. 25, 21: «Si esurierit inimicus tuus, ciba illum».
Ergo tenetur ostendere signa amicitiae ad inimicos.
2. Praeterea, Ecclesia orat pro inimicis, ut patet per Glossam, Matth. 5, et in
collecta: «Pietate tua», ubi dicit: «Amicis et inimicis nostris veram caritatem
largire». Sed oratio est praecipuum beneficium quod alicui impendi potest.
Cum ergo actus Ecclesiae cuilibet membro Ecclesiae conveniat, videtur quod
quilibet qui est membrum Ecclesiae, teneatur inimicis beneficus esse.
3. Praeterea, nullus debet habere simulatam dilectionem. Sed dilectio quae non
ostendit se in opere, non est vera dilectio: quia «probatio dilectionis est exhibitio
operis», ut Gregorius dicit; et 1 Ioan. 3, 18, dicitur: «Non diligamus lingua
et verbo, sed opere et veritate». Ergo cum quilibet debeat inimicum diligere,
quilibet tenetur opera dilectionis ad illum extendere.
4. Praeterea, simul, Matth. 5, praecipitur diligere inimicos, et benefacere eis.
Ergo eadem ratione homines obligantur ad utrumque. Sed ad primum omnes
tenentur. Ergo et ad secundum.
5. Praeterea, abnegare homini signa familiaritatis, et sua beneficia, quaedam
vindicta est. Sed homo tenetur non se vindicare, sicut patet Rom. 12, 18: «Non
vosmetipsos vindicantes». Ergo tenetur non subtrahere sua beneficia inimicos.
6. SED CONTRA, Matth. 5, dicit Glossa, quod benefacere inimicis et orare pro eis,
est cumulus perfectionis. Sed ad illa quae sunt perfectionis, non omnes tenentur.
Ergo neque ad praestandum inimicis beneficia.

Torna all'inizio