Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 410


ad motum totius corporis. Similiter etiam motor orbis coniungitur orbi secundum
philosophos, et non uni parti tantum; quamvis virtus eius primo appareat
in parte dextera unde incipit motus, et ideo non movetur per accidens, quia
totus orbis non movetur extra locum suum, nisi hoc modo quod sit in alio loco
ratione et non subiecto.
Solutio V
Ad id quod quinto quaeritur dicendum, quod loqui proprie est per formationem
vocum ex percussione aeris respirati, determinatis organis, ad exprimendum
aliquem intellectum; et ideo locutio corporalis Angelis convenire non potest in
corporibus assumptis, secundum completam significationem, cum non habeant
vera organa corporalia; sed est aliqua similitudo locutionis, inquantum intelligunt,
et intellectum exprimunt quibusdam sonis, qui proprie non sunt voces sed
similitudines vocum; sicut etiam quaedam animalia non respirantia dicuntur
vocare, et etiam quaedam instrumenta, ut dicit Philosophus.
Intentiones autem intellectae ab Angelo efficiuntur in illis sonis non eaedem
numero sed secundum similitudinem significationis per motus determinatos ab
intellectu, sicut similitudo artis efficitur in materia, ut domus.
ARTICULUS 5
Utrum daemones possint esse intra corpora hominum.
Ad quintum sic proceditur.
1. VIDETUR quod daemones intra corpora hominum esse non possint. Dicit enim
Glossa super illud Habac. 2, 20: «Dominus in templo sancto suo», quod daemones
simulacris exterius praesidere possunt, non autem interius adesse. Ergo
multo minus intra humana corpora.
2. Praeterea, duo spiritus creati non possunt esse in eodem loco, ut in primo
dictum est. Sed anima est in qualibet parte corporis. Ergo videtur quod in nulla
parte eius possit esse daemon.
3. Praeterea, secundum Damascenum, Angelus est ubi
operatur. Sed sicut operatur in corpore, ita etiam habet aliquam operationem
circa animam. Ergo sicut intra animam non est, ita nec intra corpus.

Torna all'inizio