Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 95

Liber II


debuerit. Deinde, fuerit ne aliud remedium, ne id fieri necesse esset. Tum inferetur ab accusatore per coniecturam suspicio avariciae, doli, metus aliarumque rerum, quae augere crimen possunt. Defensor et suspicionem cupiditatis ac doli omnem tollet et magnitudinem periculi ponet ante oculos; tum ab iudicibus, ab accusatoribus quaeret, quid ipsi fecissent, si eo in discrimine constituti fuissent. Postremo per comparationem malorum ostendet nihil aliud utilius fieri potuisse. Ac de iudicialis quidem causae generibus, satis pro suscepta institutione dictum puto. Nec dubito fore, qui supervacuam hanc partem existiment, quum epistola ad amicum, non ad iudicem scribatur. Sed primum ita causae tractandae sunt, ut amicos quoque de illis iudicaturos existimemus. Deinde ad superiores nonnunquam, item ad invidos et inimicos scribimus, apud quos non aliter quam apud iudices obiectiones refellere, nostrum factum excusare, accusare alios, saepe compellimur. Postremo, nulla de re scribere possumus, in quam non aliquis ex iis quos diximus, locis incidat. Sed haec hactenus. Nunc ad deliberativum genus transeamus.

Torna all'inizio