recalcitrent, ne cornu me feriant, ne nomen Dei meo
irritati errore blasphement. Filios mihi carissimos volo
reddere, non servos; adoptare, non emere; generare,
non manu capere; animas eorum offerre sacrificium
Deo, non diabolo corpora. “Discite a me”, inquit Dominus,
“qui mitis sum et humili corde. Capite iugum
meum et invenietis requiem animabus vestris. Iugum
enim meum suave et pondus meum leve.” Cuius ad
extremum, ut iam finem faciam, illam de hac re sententiam
accipe, quam quasi inter me et te tulit: “Reddite,
que sunt Cesaris, Cesari, et que sunt Dei, Deo”,
quo fit, ut nec tu, Cesar, tua relinquere neque ego, que
Cesaris sunt, accipere debeam, que, vel si millies offeras,
nunquam accipiam».
27 Ad hanc Silvestri orationem apostolico viro dignam,
quid esset, quod amplius Constantinus posset
opponere? Quod cum ita sit, qui aiunt donationem esse
factam, nonne iniuriosi sunt in Constantinum,
quem suos privare imperiumque Romanum voluisse
convellere? Iniuriosi in senatum populumque Romanum,
Italiam totumque occidentem, quem contra ius
fasque mutari imperium permisisse? Iniuriosi in Silvestrum,
quem indignam sancto viro donationem acceptam
habuisse? Iniuriosi in summum pontificatum, cui
licere terrenis potiri regnis et Romanum moderari imperium
arbitrantur? Hec tamen omnia eo pertinent, ut
appareat Constantinum inter tot impedimenta nunquam
fuisse facturum, ut rem Romanam Silvestro ex
maxima parte donaret, quod isti aiunt.
|
|